The Google Translate Blog - The official source for news on Google's translation technologies

Veni, Vidi, Verba Verti

Friday, October 1, 2010 | 10:43 AM

Labels:

[We’ve added Latin as an alpha language to translate.google.com! Alpha languages aren’t perfect, but we think the addition will help unlock many classic Latin texts and documents. Learn more from our programmer Jakob in the post below. Don’t speak Latin? Good thing there is now an easy way to translate the language...]

Ut munimenta linguarum convellamus et scientiam mundi patentem utilemque faciamus, Ut munimenta linguarum convellamus et scientiam mundi patentem utilemque faciamus, instrumenta convertendi multarum nationum linguas creavimus. Hodie nuntiamus primum instrumentum convertendi linguam qua nulli nativi nunc utuntur: Latinam. Cum pauci cotidie Latine loquantur, quotannis amplius centum milia discipuli Americani Domesticam Latinam Probationem suscipiunt. Praeterea plures ex omnibus mundi populis Latinae student.

Hoc instrumentum convertendi Latinam rare usurum ut convertat nuntios electronicos vel epigrammata effigierum YouTubis intellegamus. Multi autem vetusti libri de philosophia, de physicis, et de mathematica lingua Latina scripti sunt. Libri enim vero multi milia in Libris Googlis sunt qui praeclaros locos Latinos habent.

Convertere instrumentis computatoriis ex Latina difficile est et intellegamus grammatica nostra non sine culpa esse. Autem Latina singularis est quia plurimi libri lingua Latina iampridem scripti erant et pauci novi posthac erunt. Multi in alias linguas conversi sunt et his conversis utamur ut nostra instrumenta convertendi edoceamus. Cum hoc instrumentum facile convertat libros similes his ex quibus edidicit, nostra virtus convertendi libros celebratos (ut Commentarios de Bello Gallico Caesaris) iam bona est.

Proximo tempore locum Latinum invenies vel auxilio tibi opus eris cum litteris Latinis, conare hunc.

Jakob Uszkoreit, Ingeniarius Programmandi et Ben Bayer, Magister Spatii et Temporis